De vita rebusque gestis Ladislai Szörényi clarissimis

Ladislaus Szörényi dias ad luminis oras anno Domini MCMXLV pervenit, in capite Hungariae Budapestino, studia autem –  quae in Universitate Scientiarum de Rolando Eötvös nominata habuerat, linguas litterasque Latinorum, Graecorum atque Persarum antiquorum sedulissime perdiscens – anno MCMLXVIII finivit. Ex illo tempore Institutum Litterarum Academiae Scientiarum Hungaricae labore suo decorat, interdum etiam in Facultate Artium Universitatis Scientiarum Szegediensis (ab anno MCMLXXIII), nec non in Collegio de eodem Rolando Eötvös nominato scholas recitans. Ab anno MCMXCI usque ad MCMXCV legatus Hungariae in Urbe fuit, ab anno autem MCMXCVII usque ad MMXII praeses Instituti Litterarum. Inter titulos numerat suos, quod magister universitatis, doctor Academiae Scientiarum Hungaricae et professor Facultatis Litterarum Classicarum Neo-Latinarumque Szegedinensis creatus est; anno autem MMXI signum honoris de Stephano Széchenyi nominatum consecutus. Eodem auctore adhuc libri undeviginti sunt publicati.